Předchozí 0200 Následující
str. 187

alteriusve rei ohtineant. Sunt enim mnltiplici diťferentia inter se distincta. Anselmus Boětius in sua de Gemmis Historia, ait, se habere dorni plures quam viginti eorum differentias; et eorum aliqua refere dentes, tibias, ma-xillas, aliasqua corporis partes, et pauca eandem faoiem ostendere: unum etiam manifeste exteriori cortiee ostendero lignu fraxini, alia prope Brunam M o r a v i a e urbem inventa figurám Irunci juglandis intrinsecus et extrin-secus. Omnia venduntur pro carnibus Monocerotis magno ubique pretio,. tanquam potentissima ad venena propnlsanda.

Mira et varia arte ab ipsa Nátura in subterraneis locis efficiuntur. Quaedam enim, ut Kireherus ex Agricola notavit, nascuntur ex margae cujusdam specie, quae dum irrigatur ac solvitur aquä via lapidificä imbutä, illa ladis specie per terrae cavitates transiens ubi materiam corniformem invenerit, absr.mpta humiditate, in corneani quasi duritiem convertitur. Si lactens ille liquor in lignum aliquod aridum incidat, intra poros sese in» sinnat, ac mox ferosum humorem ad se attrahens, et hune, et lignum ¦ ipsum in lapidem corniformem convertit, ita tarnen ut species ligni cognosci, et odor subinde deprehendi possit, ut notavit etiam citatus Boětius.

Variis in locis effodiuntur ejusmodi cornua, maximě vero in subterraneis Germaniae montium cryptis, teste Agricola, uti in sylva Hercynia prope pagum Baumansholz dictum sub ditione Comitu Stolbergensium, prope Heidel-bergam, Spiram, Hildeshemium, in Mor a via, Silesia, Saxonia, aliisque in locis. Cum vallo ax munimentis cingeretur Orsuvia (inquit Deusingius Disertat, de Unicornu § 39.) ex ipsa fossa eruta šunt tria ejusmodi cornua, sesquicubitalia circiter, quae a militibus et operariis difracta sunt, ac infer varios distributa. Eodem teste, in paludosis prope Goudam locis simile cornu a rustico fossore olim iuventum, ac tenui pretio mercatori cuidam venditum. Similiter aliquando in patria mea (inquit idem) in Comitatu. Moěrsensi, non longe a Eheni ripa, simile cornu a rustico quodam erutnm: Simile que prope Velasiam juxta Lippam fluvium inter fodiedum inventum anno 1622. Prope Gröningam ante plurps annos elegans fijusmodi cornu fossile repertum esse, ac divenditnm alicui Canonico, qui sibi e parte cras-siori torno poculum concinnari curavit, teslatur idem ex Brinckio. Ex illo -autem tornatili opere colligit Deusingius, solida esse fossilia illa cornua, non ut supradičta piscium cava. Helvetiorum Historia refert, anno 1520 ad littus fluminis Arula, prope Brück, in Dominio Marchionis Badensis, Monocerotis cornu inventum fuisse sat magnum: quod cum neque vernm Monocerotis cornu fuerit, nee unum Gröelandicorum piscium cornibus ; super est ut fuerit cornu fossile, P. Kirchero etiam assentiente. Brinckius apud Deus-ingium ex aliorum relatu testatur, prope pagum Bohemiae, juxta fluvium,, a quodam rustieo unicornu cum cranio eterra aliquando esse erutum, quod in Thessauro Imperatoris deindo fuerit asservatum. Fuerit fortassis cornu fossile, cui protuberans matoria adnata, carnii portionem expresserat.

Ad virtutém medieam fossilium ejusmodi coraum quod attinet, notat Boetus supra citatus, eum ea sint exsiccantis astringentisque naturae, fluxus sistere, oculorum mederi lachrymis. cordi corroborando conferre, contra ve nena, pěstem, febresque malignas praesentissima esse antidota, tanto quidem potentiora, quando materiae ex se sua nátura venenis adversantur, ut sunt fraximum c. sudores enim mirifice movent, una virulentum venenosi humoris in corpore aegri stabulantis halitum expellunt; unde et epilepsiam, cardiacam passionem, cordis tremorem, aliosque cordis affectus, hujusmodi fossile cornu febri cum aqua propriata sumptum remedium est. Hie sisto-calamum et finis.


Předchozí   Následující