Předchozí pohled na ORIGINAL | OCR Následující

8

V. Vávra.

Marinelli, curati Skalicensis *) et quidem ob vehementem s u s p i c i o n e m de haeresi, quia aliquoties mulierem Apostatam et emissariam ad se rece-perunt et nunquam prodiderunt, imo occultarunt, quae perversa Emissaria Berolinio ab Emigrantibus epistolas ad suos notos in Boemiam solebat deferre, et quos poterat ex Boemia abducere, Berolinium abduxit, sicut hoc ipsissimo anno circa Dominicam tertiam post Pascha abduxit quandam viduam Chme-likianam cum duabus filiabus ex Smiržiz, et quidem hac fraude, ut dicant: quod velint Horžicžkam ad Doctorem se expedire et hoc praetextu expedito venerunt Hořicžkam ad sie dictum Doctorem, a quo dein cum Emissaria prodicta in Silesiam abiverunt, videlicet: Chmelikiana vidua et ejus duae filiae Smiržicio. Ut autem cuivis notum fiat, quis et qualis sic dictus Doctor Horžiczkae fuerit et qua de causa Doctor nomininabatur, uti etiam quo modo per hunc quidem haeresi infecti ad partes haeredicas emigrandi occa-sionem sibi aeeeperint, saltem aliqualem notitiam hic inter memorabilia ad-scribere valde congruum duxi. Fuit itaque iste Doctor Horžickensis rusticus, legere, scribere ignorabat, Jacobus nomine, cognomine Pich,**) vulgo dictus Pechanez,***) penes ecelesiam Horžickensem praedium rusticumf) possidebat, robotariusque pro hoc tempore Parochiae Horžickensis fuit, et mihi Georgio Peiker ut pote curato Horžickensi servivit et robotavit per 8 annos. Přimis septem annis, quibus mihi servitia praestitit, solebat pecorum fracturas nonnur.quam curare et unguentum de recenti putiro conficere, quo unguento etiam hominum membra sive fracta, sive ex junetura motainungere et quandoqueque etiam curare solebat, tandem oleum rubrum multis rusticis in diversis casibus consuevit consulere aut vendere; quia vero aliqui bonum observaverunt effectum, et cum exiguis aut plane nullis expensis meliorem valetudinenn adepti fuerint, brevi tempore inter simplices in tantam famam et optimám venit, ut i psu m Doctorem Horžickensem quidam ex simplicitate, quidam ex scurrilitate nominaverint, rustico huic aestima et fama tanta, vel maxime titulus Doctoris non exigue placuit animumque pro tali a quovis aestimari et hafceri potenter indidit, quia ante hac solebat ipse de se 'pro-gnosticare dicens sua vernacula lingua: Ze mne ještě bude doktor, neb my nebožce matce hádala cikánka, že bude mít sedům synů a jeden bude doktor, a hledte já jsem. Ea propter confecit sibi potům quendam, de quo cuivis in omni accidente ad bibendum porrigebat et eundem summe dilaudabat; coemit sibi etiam a Materialista nonnullas medicinas, maxime terpetin, oleum de axstein, oleum rosmarini, de quibus ad intra solebat infirmis ad su-'-mendum dare et optimum appromittebat effectum; parum aut nihil pro me-dicinis desideravit, hoc hominibus placebat; adulabatur etiam hominibus donům hoc curationum a Duo Deo pro pauperibus accepisse et mandátům ipsi fuisse: ut juvet et curet homines, hoc apud homines non exiguam con-fidentiam causabat, quia aliqui illum sanctum, aliqui virům divinum, aliqui miraculosum proclamabant, utque tanto firmius in ipsius medicinis confidant homines mira pro modulo suo blatrabat: inter cetera monstrabat Herbarium


*) Farní chrám jest společný pro Českou i Malou Skalici. Připomíná se již r. 1350.
**) Weiss, str. 158.
***) Odkud názvisko ,.Pechanec neb Plechanec" povstalo, není jisto; někteří dle tradice odvozují je z „Pich Hannes", ač Jana Picha v oné rodině, pokud provozovala léčení, tuším nebylo. Němci krkonošští říkali „Pechanzka" neb „Pechanzke".
+ ) Pod kostelem na jih statek č. p. 6, který navštívil také dr. Weiss (str. 160).

Předchozí   Následující