Předchozí pohled na ORIGINAL | OCR Následující
str. 9

in congressu populi, et dicebat: ne aliquis cogitet, quod aliquibus superstitiis utar, ecce ex hoc libro omnia habeo et semper in Parochia unum foliům relego ante D. curatum, et quod mihi curatus approbat, id facio et tałiter herbis utor; monstrabat etiam libellum in octavo aliquot foliorum, ubi plurimum latine scriptum erat et nonnulla boemice scripta, supra quem se etiam revo-cabat et sie dementabat homines, quod in ipsum firmissime confidebant, illi maxime, qui aliunde advenerunt et ignoti erant. Sicut et per istosignotos in diversis partibus regni Boemiae, et etiam in Moravia nimis proclamatus fuerat, quod in omni infirmitate mederi sciat, et etiam sanet caecös, gibe-rosos, claudos, caelculosos, podagricos et omnis generis morbos; et quod vir sanetus et simplex sit, donům autem curationum a Deo datum habeat et omnis, in omni infirmitate ab ipso sanatur, et siquem tangat tantum, jam incipit melius haberi; et Deus seit, quae et quanta de ipso multi loquebantur et audiebant; unde brevi tempore ex diversis partibus Boemiae, Sylesiae, Moraviae et Comitatu Glacensi homines .diversis languoribus oppressi cumu-latim Horžickam adverenant et de doctore hoc inquirebant ab eoque sanari cupiebant; tanta saepius copia hominum advenit, quod intra mensem etiam oetodeeim vasa cereris exportaverunt, ubi vix tertia pars fuit, quae sibi caere-visiam emere potuit, quia plurimi pauperes erant, et subinde in tertiam diem expectare debuerunt, donec ad ipsum accessum habuissent ob nimiam copiam; ego in infirmitate gravi constitutus circa hoc tempus pauca de ipso doctore audiebam, nec accursum aliquem videbam, quam .primům autem sanus ego factus obstupui accursum et mira mendatia etiam in epistolis ad me datis a viris Venerabiiibus et doctis reseivi, qui mihi scribebant et de ipso per me informari desiderabant, an verum sit, quod talis vir Horžičcae inveniatur, qui habet donum curationum et omnes languores curet et quidem portentose? quod etiam me in gravi infirmitate curavit, de qua nemo doctorum me curare poterat, dein quod a nativitate sua in pectore signum crucis habebat, quod prout pulcherrimum aurum splendescat; talia mera mendatia et multa alia audire et legere debui, ad quae indilate pro obligatione mea illum accessi et ingentem copiam hominum in praedio ejus conspexi, quaero ex populo, ubi sit hospes? respondetur mihi in horreo, ubi ingens copia circum ipsum stabat, et ille S. V. *) urinas conspiciebat et ad suam hebetem uxorem mittebat pro medicinis, quae in camara penes mensam stabat et. ex triplici medicina effundebat, et qui pro quo in lagenulas hominum, et sicut illi porrigebant lagenulas, ita reddebat illis hoc ordine et pro medicina hac grosum petebat; ego bona mora huic doctori attendo, an de morbo quaeret aliquem, sed nihil dicendo tantum occupabatur infundendo ex his tribus medicinis cuivis in lagenula, quamquis attulit et iterum dabat pro groso; quam primům autem conspexisset me terrefactus, quid petam, inquirebat; ego repono hospitem quaero; adveniente ipso coram omni populo ex libro legere ipsi demandavi, ex scripto libello nihil poterat legere. Sed ex impresso Herbario, quia jam conabatur discere, difficillime tam ponebat silabas et sine sensu legebat, dein habebat librum in quarto conscriptum germanice De urinis, aecomodatum а Joanne Horak ex pago Prorub ex parte Mezlecensi**), qui tarnen nec germanice intellexit, hinc qualiter homines deeipiantur in hoc proclamato homine rudi et inscio, in quäle etiam periculum vita se per has medicinas a femina tali mixtas et compositas exposui et exemplis roboravi, post haec et libros et medicinas


*) t. j. sit venia.
**) Proruby a Mezleč jsou osady přifařené Holičkám.

Předchozí   Následující