Předchozí pohled na ORIGINAL | OCR Následující
str. 124

O pověrách v kraji Bechynském.

P. Ferdinand Zelechovský z Tovaryšstva Ježíšova, missionář vyslaný do kraje Bechynského, podal o své činnosti v roce 1697 obšírnou a velice zajímavou zprávu konsistoři arcibiskupské, z níž tuto vyňato, co píše o pověrách.

Vigent praeterea in hoc districtu copiosae etiamnum superstitiones, et quod ipse observare potui circa Lomnicium, Zalssy, Drahovicium, ubi puellae rusticanae, dum pluviam desiderant, copiosąe sub crepusculum in pratis conveniunt et clamosis cantibus messorum ad instar inter se plaudunt a,c tandem unam earum nudám eamque virginem (obvenit autem id munus plerumque puellae octenni, de qua nulla suspicio violatae pudicitiae esse possit) in fonticulum descendere iubent, quae effusa ex fonticulo in alium locum aqua pluviam de coelo in segetes creditur provocatura. Sed haec dominis cu-ratis et dominis officialibus denuntiata et ut superstitiosa demonstrata spero in futurum emendanda.

Rursus in pagis circa Kamenicium alibique pastores a singulis pagi incolis pro reparandis, ut aiunt, pecoribus (vulgo na woprawku) ova colligunt eaque vetulae cuipiam extradunt, quae eo advocata gregem pecorum ter circumcursitat et nescio qua formula lupos caeteraque noxia animantia exor-cizat, ne gregi noceant. Verum et haec vetula a me sedule quaesita in fine missionis in pago Hlinice ad Chotovinum reperta domino curato est denuntiata.

Alia item vetula (quam passim Zlatau tetu, Zlatau babu, auream ve-tulam, rustici illic vocant) in pago Pondraž ad Lomnicium est reperta, quae Schedas nescio quas rusticis per segetes spargendas contra imbres et tempestates missitat atque in praemium suae artis ex uno solummodo pago ad Novám Domům 6 florenos hoc anno accepisse fertur. Inter res aureae huius vetulae (absens enim tunc erat) manuscriptos eosque ridiculos nubium exorcismos repperi, cantilenam item manuscriptam anno 1692, quae pontificem diabolum maledictum, clerum scandalose proscindit, Jesuitas ex Bohemia pelli imperatoc, quae singula, prius tarnen domino parocho Lomnicensi ostensa, capitaneö Dubonensi exhibui, qui vetulam, sibi alias ignotam, sed nunc et a me et me mediante a rusticis (quorum unus ultro fatebatur, se etiam schedi-asma ab hac aurea vetula pro conservandis segetibus accepisse) patefactam ad se citare et punire adpromisit.

Sublata et haec superstitiosa nonnullorum in pago Zalssy ad Wes-sehum consuetudo, quibus dum pecunia quocunque demum modo eripitur, ad ossarium se conferunt et accepta inibi calvaria eam domum deferunt, capiti per modum cervicalis tempore nocturno supponunt, expectantes ab anima, ad quam calvaria pertinet, iuris manifestationem. Et quia modus hic quae-rendae pecuniae cuidam senecioni ad votum non successit, ut pote qui suppo-sita capiti suo calvaria illa integranocte neoculumclaudere potuit, maximosque insuper toto illo tempore animi anxietates terroresque sensit, idcirco primo mox diluculo calvariam in suum locum reposuit et modum hunc querendae pecuniae in praesentia mea obiuravit et edentulus ille vetulae cuiusdam disci-pulus, et vetula illa, edentuli huius hac in arte magistra.

Trebonae item faber in publica cubiculi sui porta clavos incussos mediantibus certis literis habebat aiebatque se per incussiones horum clavorum et recitacionem verborum a dolore dentium liberasse. Modum hunc ridiculum


Předchozí   Následující